Cornelius Tacitus, Annales LIBER XIV Editions and translations: Latin | English Your current position in the text is marked in red. Click anywhere on the line to jump to another position. Formulärets överkant Table of Contents Go to Formulärets nederkant XXII. Inter quae sidus cometes effulsit; de quo vulgi opinio est tamquam mutationem regis portendat. igitur quasi iam depulso Nerone, quisnam deligeretur anquirebant; et omnium ore Rubellius Plautus celebratur, cui nobilitas per matrem ex Iulia familia. ipse placita maiorum colebat, habitu severo, casta et secreta domo, quantoque metu occultior, tanto plus famae adeptus. auxit rumorem pari vanitate orta interpretatio fulguris. nam quia discumbentis Neronis apud Simbruina stagna cui Sublaqueum nomen est ictae dapes mensaque disiecta erat idque finibus Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo, hunc illum numine deum destinari credebant, fovebantque multi quibus nova et ancipitia praecolere avida et plerumque fallax ambitio est. ergo permotus his Nero componit ad Plautum litteras, consuleret quieti urbis seque prava diffamantibus subtraheret: esse illi per Asiam avitos agros in quibus tuta et inturbida iuventa frueretur. ita illuc cum coniuge Antistia et paucis familiarium concessit. Isdem diebus nimia luxus cupido infamiam et periculum Neroni tulit, quia fontem aquae Marciae ad urbem deductae nando incesserat; videbaturque potus sacros et caerimoniam loci corpore loto polluisse. secutaque anceps valetudo iram deum adfirmavit. There is one comment on or cross reference to this page. Cross references from Dictionary of Greek and Roman Geography (1854) (ed. William Smith, LLD): tibur [hê Tiburis] Preferred URL for linking to this page: http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/ptext?lookup=Tac.+Ann.+14.22 This text is based on the following book(s): Annales ab excessu divi Augusti. Cornelius Tacitus. Charles Dennis Fisher. Clarendon Press. Oxford. 1906. OCLC: 00884559 ISBN: 0198146337