Charlton T. Lewis, An Elementary Latin Dictionary (aka.
Elem. Lewis,) and
Charlton T. Lewis, Charles Short, A Latin
Dictionary (aka. Lewis
& Short)
quam adv.
quam (archaic form quamde or
quande :
I. quamde pro quam usos esse antiquos, cum multi veteres testimonio sunt, tum Ennius ... et Lucretius (1, 640), Fest. p. 261 Müll.; cf. Enn. Ann. v. 29, and v. 139 Vahl. So, too, Naev. ap. Fest. s. v. topper, p. 352 Müll.), adv. [qui] , in what manner, how, how much, as much as: quam nihil praetermittis in consilio dando! quam nihil tamen, quod tibi placeat, explicas! Cic. Att. 9, 2 , A, 1: ut se accusari nolunt! quam cupiunt laudari! id. Fin. 5, 22, 61 : quam multa, quam paucis! id. Fam. 11, 24, 1 : quam sint morosi, intellegi potest, id. ib. 7, 15, 1 : quam vellet, cunctaretur, id. Div. 1, 26, 56 : memoriā tenetis, quam valde universi admurmurarint, id. Verr. 2, 5, 16, § 41 : quam quisque potest, as much as each one can, Ov. Tr. 3, 4, 75 : quam potuit, as far as he was able, Val. Max. 4, 1, 5 .--With possum and a sup.: concede huc ab isto, quam potest longissime, as far as possible, Plaut. Men. 5, 2, 81 : quam possunt mollissime, as gently as possible, Cic. N. D. 2, 52, 129 .--Also without possum: quam maximas, quam primum, quam saepissime gratias agere, Cic. Fam. 13, 6, 5 : ut quam angustissime Pompeium contineret, Caes. B. C. 3, 45 .-- With posit. (post-Aug.): tum Manlius ... quam poterat clarā voce denuntiavit, Val. Max. 6, 4, 1 ; 3, 2, 1 ext.; 4, 5, 1: dixi de philosophiā quam breviter potui, Lact. 3, 17, 1 : tusa cribrataque vino, quam possit excellenti, as excellent as possible, Plin. 20, 24, 100, § 264 ; 18, 28, 68, § 274.--
B. In dependent clauses, indirect questions, etc.: est fidei nostrae, declarare, quam memores simus, Cic. Phil. 14, 11, 29 : scio, quam timida sit ambitio, id. Mil. 16, 42 : quam id ratum sit, tu judicabis, id. Att. 6, 1, 7 : id quam injustum esset, non videbat, id. Off. 3, 21, 82 : dici non potest quam sim disputatione tuā delectatus, id. Tusc. 2, 4, 10 ; id. N. D. 2, 20, 52; id. Ac. 2, 17, 52; id. Fin. 1, 11, 37; 1, 20, 65; 5, 12, 35; id. Verr. 2, 1, 18, § 47; 2, 1, 21, § 52; 2, 4, 44, § 98: videte quam iniqui sint, Sall. J. 85, 25 ; 62, 9: ut sentias quam vile sit corpus, Liv. 2, 12, 3 ; 24, 5, 2; Nep. Timoth. 4, 2.--
1. With tam: tam ego ante fui liber, quam gnatus tuos, Plaut. Capt. 2, 2, 60 ; cf. id. ib. 3, 4, 11: si era me sciat tam socordem esse quam sum, id. Cist. 4, 2, 5 : tua est imago: tam consimilis est, quam potest, id. Men. 5, 9, 4 : tam esse clemens tyrannus quam rex importunus potest, Cic. Rep. 1, 33, 50 ; id. Div. 1, 6, 10 et saep.; v. tam.--
2. With ellipsis of corresp. tam: homo non, quam isti sunt, gloriosus, not so celebrated as those, Liv. 35, 49 : claris majoribus, quam vetustis, rather than, Tac. A. 4, 61 .--
3. With sup. and a corresp. tam, by how much the more, the more: quam acerbissima olea oleum facies, tam oleum optimum erit, the bitterer the olives, the better will be the oil, Cato, R. R. 65, 1: quam paucissimos reliqueris, tam optimi fiunt, Varr. R. R. 2, 9 : quam quisque pessume fecit, tam maxume tutus est, Sall. J. 31, 14 .--
4. With magis: quam magis ... tam magis, the more ... the more, Plaut. Bacch. 5, 1, 5 .--With tam omitted: quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra, Laeta magis pressis manabunt flumina mammis, Verg. G. 3, 309 .-- With the second magis omitted: quam magis te in altum capessis, tam aestus te in portum refert, Plaut. As. 1, 3, 6 .-- In the reverse order: tam magis ... quam magis, the more ... the more, Verg. A. 7, 787 . --
5. With tanto: quam magis ... tanto magis, the more ... the more, Plaut. Men. 1, 1, 19 ; so Lucr. 6, 460.--
6. With a double comp.: ne libentius haec in illum evomere videar, quam verius, with more freedom than truth, Cic. Mil. 29, 78 : non acrior quam pertinacior impetus Romanorum, Liv. 31, 35 : discrimen me occupavit, meliore hostium quam meo tempore, Curt. 7, 7, 9 .--
7. Tam ... quam, with the comp. for the posit., so ... as: per dexteram te istam oro non tam in bellis et proeliis, quam in promissis et fide firmiorem, Cic. Deiot. 3, 8 .--
8. After comparatives or words of comparison, than: nobis nihil est tlmendum magis quam ille consul, Cic. Att. 7, 9, 3 : his igitur, quam physicis potius credendum existimas? id. Div. 2, 16, 37 ; Cassius ap. Cic. Fam. 15, 19, 1; Cic. Pis. 26, 62: majorem pecuniam praetori polliceri, quam quantam hic dedisset, id. Verr. 2, 2, 29, § 70 ; id. de Or. 1, 36, 167: qui plures milites eorum occidisset, quam quot superessent, Liv. 35, 12 .--So after verbs which imply comparison, verbs of preference, excellence, etc.; after praestat, Caes. B. G. 7, 17, 4; after malo: esse quam videri bonus malebat, Sall. C. 54, 5 : an est quod ego malim quam? Cic. Par. 1 ; after statuo, Nep. Dat. 8, 1; after probo, Tac. A. 1, 58; after volo ( = boulomai ê), Liv. 3, 68, 11; 25, 29, 6.-- Rarely quantus is used to strengthen quam, after comp.: de re majore quam quanta ea esset, Liv. 30, 23, 2 : implere homines certioris spei, quam quantam fides promissi humani subicere solet, id. 26, 19, 2 Weissenb. ad loc.; 22, 2, 19.-- But quam is often omitted after plus, minus, amplius, etc., without changing the case: minus duo milia hominum effugerunt, Liv. 24, 16, 4 : plus partem dimidiam hominum caesam, id. 36, 40, 5 ; cf. id. 29, 25, 2: cum decem haud plus milibus militum, id. 28, 1, 5 : ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum, Cic. Att. 5, 1, 1 : ferre plus dimidiati mensis cibaria, id. Tusc. 2, 16, 37 : plus quingentos colaphos infregit mihi, Ter. Ad. 2, 1, 45 ; Prop. 2, 19, 18 (3, 17, 32); v. Zumpt, Gram. § 485.--
9. With sic (poet.): quam multā grandine nimbi Culminibus crepitant, sic densis ictibus heros pulsat, etc., Verg. A. 5, 458 .-- With sic omitted, Verg. A. 6, 309 sqq.--
10. After aeque, so much ... as: nihil aeque eos terruit, quam robur ac color imperatoris, Liv. 28, 26 .--
11. After contra, otherwise ... than, not so ... as: contra faciunt, quam professi sunt, Cic. Leg. 2, 5, 11 .-- So after secus: ne me secus honore honestes quam ego te, Plaut. Capt. 2, 1, 50 . --
12. After alius, with a preceding negative, not otherwise than, no other than: nil aliud agens quam ut, etc., nothing else than, Liv. 44, 27, 12 : neque aliud totā urbe agi quam bellum apparari, id. 4, 26, 12 ; Nep. Hann. 10, 1: ob nullam aliam causam, quam ne, from no other cause than, Liv. 45, 25 ; 34, 2, 12. -- Rarely with alius affirmatively (for ac): ipse me paulum in aliā quam prius habuerim opinione nunc esse confiteor, Quint. 3, 6, 63 . --
13. After aliter, otherwise than: ne aliter, quam ego velim, meum laudet ingenium, Cic. Verr. 2, 1, 9, § 24 : ne aliter quam si, etc., Col. 4, 2, 2 .--
14. After supra: saepe supra feret, quam fieri possit, more than, Cic. Or. 40, 139 .--
15. After ultra: ultra, quam satis est, producitur, farther than, Cic. Inv. 1, 18, 26 .--
16. After diversum, otherwise than: pransus quoque atque potus diversum valent quam indicant, something altogether different from what, Quint. 1, 4, 29 ; cf., after advorsum, only Plaut. Trin. 1, 2, 139 Brix ad loc.--
17. After words denoting number or quantity, which serve for comparison: dimidium tributi quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere, the half of what, half as much as, Liv. 45, 18: multiplex, quam pro numero, damnum est, too great for, greater than, id. 7, 8 : ferramenta duplicia, quam numerus servorum exigit, twice as many as, Col. 1, 8, 8 .--So, too, after designations of time: die vigesimā, quam creatus erat, dictaturā se abdicavit, on the twentieth day after, Liv. 6, 29 : tabellarii venerunt post diem sextum, quam a vobis discesserant, Cic. Fil. ap. Cic. Fam. 16, 21, 1: postridie venissemus, quam ... fuissemus, Cic. Ac. 2, 3, 9 : postero die quam illa erant acta, id. de Or. 2, 3, 12 : saeculis multis ante ... inventa sunt, quam, etc., id. ib. 2, 5, 21 . --
18. After the sup.: bellum gerere cum tyranno, quam qui unquam, saevissimo et violentissimo in suos, the most cruel that ever was, Liv. 34, 32 .--
19. So with rel. and sup. after tam: tam gratum mihi id erit, quam quod gratissimum, Cic. Fam. 13, 3 : tam sum amicus rei publicae quam qui maxime, id. ib. 5, 2, 6 : ego sum tam mitis, quam qui lenissimus, id. Sull. 31, 87 .--
20. Sometimes with magis or potius to be supplied, more ... than: tacita mulier semper, quam loquens, Plaut. Rud. 4, 4, 70 dub.: pacem quam bellum probabam, Tac. A. 1, 58 . --
B. In mere intensive expressions, exceedingly, very, quite, indeed: admodum quam saevos est, very cruel indeed, Plaut. Am. 1, 3, 43 : nimis quam formido, ne, etc., id. Most. 2, 2, 79 : nimis quam cupio, id. Capt. 1, 2, 17 : quam familiariter, Ter. And. 1, 1, 109 : nam suos valde quam paucos habet, very few indeed, Brut. ap. Cic. Fam. 11, 13, 3: mire quam, Cic. Att. 1, 11, 3 : sane quam refrixit, id. Q. Fr. 2, 6, 5 . (From Lewis & Short)